Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ergo quoniam haec, quae in isto saeculo sunt, nobiscum transire non possunt, ideo tibi dicitur: ne timueris, cum diues factus f uer homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius, quoniam non cum morietur accipiet omnia neque simul descendet cum eo gloria domus eius. noli, inquit, expauescere diuitias et potentiam diuitis et gloriam saecularem, quoniam caduca illa sunt et citius abeunt quam uenerunt.