Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

intrauit, quae ad interitum adducit alienos et deuorat eos, quibus potest propter eorum flagitia praeualere. quibus licet in hac uita studium potentiae fuerit et diuitiarum, ut aliis dominarentur, sed in resurrectione erit seruitus, cum iustis matutinus splendor inluxerit, quorum figura est, quod Iacob domijius praeponitur fratri. miserabilis itaque seruitus, ut eo tempore, quo alii uocantur in gloriam splendoris et luminis, horum gloria ueteraseat et consumatur in tenebris inferorum, meritoque de his dicitur: de honore suo et a gloria sua expulsi sunt, quia temporalis haec gloria.