Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sicut oues in inf ernum deduce-ntur, mors depascet eos; et dominabuntur eorum iusti in matutinum et auxilium eorum ueteraseet in inf erno a gloria eorum. qui noluerunt, ut pasceret eos Christus, depascet eos mors. quis ergo dimittat bonum pastorem, qui pro ouibus suis animam suam ponit, quia pertinet ad eum gregis sui cura? aut quis eligat mercennariam mortem, quae operum pessimorum digna mercede referatur? simul cognosce o homo, quia Christus uerus est pastor, qui suos pascit ad uitam. mors sub-

intrauit, quae ad interitum adducit alienos et deuorat eos, quibus potest propter eorum flagitia praeualere. quibus licet in hac uita studium potentiae fuerit et diuitiarum, ut aliis dominarentur, sed in resurrectione erit seruitus, cum iustis matutinus splendor inluxerit, quorum figura est, quod Iacob domijius praeponitur fratri. miserabilis itaque seruitus, ut eo tempore, quo alii uocantur in gloriam splendoris et luminis, horum gloria ueteraseat et consumatur in tenebris inferorum, meritoque de his dicitur: de honore suo et a gloria sua expulsi sunt, quia temporalis haec gloria.