Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sequitur: homo cum in honore esset non intellexit; comparatus est iumentis quae sine sensu sunt et similis f actus est illis. haec uia eorum in offendiculum ipsis, et postea in ore eorum complacebunt. quia non intellexit homo cum in honore esset — est autem honor, quod ad imaginem dei factus est, factus est rationis capax —, comparatus est iumentis quae sensum non habent; qui autem intellexit angelis comparatur.

et ideo hio bonorum operum clantate magnificus est, ille sicut equus adhinniens aestimatur conluuione uiuendi, quae uiae offendiculum affert in turpitudine et obscenitate uiuentibus; insipientia enim uiri contaminat uias eius. huiusmodi autem uiri uiuunt secundum appetentiam suam, quae offendiculum creat, [*]( 2 cf. Matth. 23,29 5 cf. Matth. 8,22 7 *Esai. 22,16 8 cf. Ioh. 20,16 10 cf. Matth. 27, 52 12 Eph. 5, 14 14 cf. Act. 2, 3 16 *Ps- 48,13—14 24 cf. Hier. 5,8 -26 *Pron. 18, 23 (19, 3) ) [*]( 2 eos om. {l haedificabant BC aedificant £ sibi sepulchra (-cra E) {lav 3 exornant Bmlfi 4 solatia BCpav 6 isaiae B ysayae C ysaie /3 7 scribtum Aml quia} qui av hedificasti C 8 sepulcrum Ev 9 sepulora Ev 13 christi i. Z. B alterum v 20 eorum] suo Bfiav quia] qui Bml quid BmlC 21 quod] quia flav 24 magnificatus claritate F magnificatus BCDEav 25 adinniens AB 26 obcenitate /9 )

374
et post offendiculum complacebunt in ore suo, sed non in corde; non enim boni de quibus dicitur: ore suo benedicebant et corde suo maledicebant. quo responsum est etiam his qui habent in codicibus suis ita seriptum: et postea in ore suo benedicent . uerbum enim tuum prope et in ore tuo sit et in corde.