Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Uenturus igitur ad aegrotos, uenturu- ut medicus, qui grauia ulcera nostra curaret, medicamenta proponit, ut audiant homines et ad remedium salutis fida sedulitate concurrant. sic illa in euangelio meruit sanitatem, quae profluuio per duodecim annos sanguinis laborabat. audiuit medicum uenisse, festinauit contingere dicens: si tetigero fimbriam eius, salua ero.

intra se hoc dixit et Christus audiuit, et tetigit fimbriam et uirtus de saluatore processit quae curauit aegram, firmauit inualidam, profluuium statuit, pietatem probauit. similiter ergo et hic omnes gentes uocat ad sapientiae fontem atque prudentiae, redemptionem omnibus pollicetur, ut nemo trepidet, nemo desperet, ubi nullus excipitur, sed omnis anima inuitatur ad gratiam, ut sine pretio redimatur a crimine et fructum uitae adipiscatur aeternae.