Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Plus adicio. non solum pro se Christus pretium non debet suae redemptionis aut propitiationem pro peccato, sed etiam si de quocumque homine accipias, possit intellegi, quia non debeant singuli propitiationem suam, quia propitiatio omnium Christus est et ipse est uniuersorum redemptio. cuius enim hominis sanguis iam idoneus est ad redemptionem sui, cum pro redemptione omnium suum sanguinem Christus effuderit?

est ergo cuiusquam sanguis qui Christi possit sanguini comparari ? aut quis tam potens homo, qui pro se propitiationem suam dare possit supra eam propitiationem, quam in se optulit Christus, qui solus deo mundum reconciliauit per suum sanguinem? quae maior hostia, quod praestantius sacrificium, qui melior aduocatus quam qui pro peccatis omnium factus est deprecatio et animam suam dedit pro nobis redemptionem ?

non quaeritur ergo propitiatio aut redemptio singulorum, quia [*]( 2 *Matth. 17, 24-26 11 cf. Ioh. 8, 34 12 cf. Ioh. 8, 36 13 cf. Ps. 48,9 19 cf. I Ioh. 2, 2 20 cf. Rom. 3, 24 25 cf. II Cor. 5,19 27 cf. I Ioh. 2, 1-2 28 cf. Matth. 20, 28 ) [*]( 1 didrachma av 2 symon aDF 4 aut] an a 12 filius dei om. Fa liberat] liber erat Bm?Cm2 liber fJav 14 cui sanguis fl habundare C 15 debebat Bm2C 17 si de] pro fJ, add. fideli fiav . 20 hominis om. BCmlfi 21 redemptionem] add. hominis BF omnium] hominum fl 25 obtulit Cav obtulerit B ) [*]( LXIV. AmbroB. pari 6. Petschenig. ) [*]( 24 )

370
omnium pretium sanguis est Christi quo nos redemit dominus leans, qui solus patrem reconciliauit et laborauit usque in finem, quia nostrum laborem ipse suscepit dicens: uenite ad me omnes qui laboratis, et ego ucs reficiam. uide lrborantem: laboraui clamans, raucae factae sunt fauces meae, et alibi: Isachar quod bonum est concupiuit, requiescens inter sortes, et infra:

supposuit humerum suum ad laborandum et factus est uir agricola. ergo non dabit homo iam propitiationem suam nec redemptionem, quia semel ablutus est ii peccato per sanguinem Christi, laborabit tamen, ut seruet praecepta uiuendi et a mandatis caelestibus non recedat. dum uiuit, in labore sit et perseueret in eo, ut uiuat in finem, ne et ipse morte moriatur, cum sit iam redemptus a morte.