Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed forte dicas: \'quomodo redempturus frater negatur, cum ipse dixerit: narrabo nomen tuum fratribus meis?\' sed non quasi frater [nobis], sed quasi homo Christus Iesus, in quo deus erat, nobis peccata dimisit. sic enim scriptum est: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, in illo Christo Iesu, de quo solo dictum est, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis. non ergo quasi frater, sed quasi dominus habitauit in nobis, cum habitaret in carne. cum igitur reconciliauerit deo mundum, utique ipse reconciliatione non eguit; pro quo enim peccato suo propitiaret deum [*](2 *Esai. 19, 20 3*Ioh. 8, 40 5 cf. Hier. 17, 9 61 Tim. 2, 5 10 *I Tim. 2, 6 12 Rom. 9, 1 15 cf. Rom. 3, 9 19 cf. Col. 2,14 22 Ps. 21,23 25 II Cor.5,19 26 Ioh. 1,14 ) [*](2 mittit AmlBCml 5 pr. cognoscit {Ja alt. cognoscit Bmla cognoscat (i 6 sicut] add. et C 8 aliis i3 15 integritatem B 18 conditionem todd. av 19 cirographum A cyrographum O{l cruore suo DF 23 nobis deleui, cf. lin 28 Iesus Christus v 24 nobis om. a )

369
qui nulla peccata cognouit?

denique didragma poscentibus Iudaeis, quod pro peccato dabatur ex lege, dixit ad Petrum: Simon, reges terrae a quibus accipiunt tri.butum uel censum? a filiis suis aut ab alienis? respondit Petrus: ab alienis. cui dixit dominus: ergo liberi sunt filii. ut autem non faciamus illis offendiculum, mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle, et aperto ore eius inuenies staterem; illum tollens dabis pro me et pro te.

ostendit quod non pro se propitiationem debeat peccatorum, quia seruus peccati non erat, sed ab omni erat liber errore filius dei. filius enim liberat, seruus est in reatu. ergo liber iste ab omnibus nec pretium redemptionis animae suae dat, cuius sanguinis pretium poterat abundare ad uniuersa mundi totius redimenda peccata. recte ergo alios liberat qui pro se nihil debeat.