Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ueritatem dico, non mentior. sed quare solus hic redimet ? quia nemo potest eum aequare pietate, ut pro seruulis suis animam suam ponat, nemo integritate; omnes enim sub peccato, omnes Adae illius subiacent prolapsioni, solus redemptor eligitur qui peccato ueteri obnoxius esse non possit. ergo per hominem dominum Iesum intellegamus, qui suscepit hominis condicionem, ut in carne sua peccatum omnium crucifigeret et chirographum uniuersorum suo cruore deleret.