Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Est et illa iniquitas calcanei sui quae circumdedit Christum: circumdantes, inquit, circumdederunt me et in nomine domini ultus sum eos. calcaneum eius synagoga est, decor et gloria uultus eius ecclesia, sicut scriptum est: dominus regnauit, decorem induit.