Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et hic quidem per gratiam emendauit errorem, sed ludas mansit in crimine, perseuerauit in gemitu. iustus erat, cum apostolorum numero necteretUl; sed quia subplantatus a diabolo est, in locis nunc deplorat et ingemit impiorum, quod de gratia sit relapsus ad poenam. ergo cadentibus huiusmodi uiris, qualis fuit proditor ludas uel Saul a domino deo suo adscitus ad regnum, etiam fortes uiri trepidabant.

Conferentes deinde, quanto certamine perueniretur ad finem, quantae contritiones iustorum, quantae sollicitudines, qualis aduersarius, quanta diuturno labore contentio, quantae amaritudines propositi seuerioris, quae uincula continentiae, quae conscientiae uerbera, non mediocriter conturbabantur, ne quis tantis uel laboribus uitae austerioris cederet uel doloribus. sunt enim ibi dolores acerbi et graues, id est in ecclesia, in illa ciuitate regis magni sunt dolores sicut parturientis, donec formetur Christus in nobis.