Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Hi ergo, qui intra semet ipsos erant ante discordes, ubi in unum mente et studio conuenerunt, recepta pace, quae fecit utraque unum et inimicitias in carne sua medii parietis destructione dissoluit, admirati sunt uel eum, qui in gradibus suis dinoscitur, uel ho-

mines ita esse copuersos, ut, qui ante diabolo seruiebant, nunc dommo Iesu iusti pietate seruitii mancipati sint. et quia reges sui corporis, in semet ipsis non mediocris laboris experti — neque enim facile atque mediocre est animum uincere, resecare cupiditates, edomare carnis lasciuiam, auerruncare luxufiam, quae repugnabat et Paulo, ut captiuum sibi peccati lege constringeret —, sicut gratiam ip his qui uirtute processerant mirabantur, ita etiam, ne quis relaberetur in uitia de superiore uirtutum deiectus fastigio, commouebantur. procliuis enim et mutabilis in utrumque est humana condicio, ut quocumque intenderit eo propendat et uergat uel ad studia uirtutum uel ad inleccbram delictorum.

Et ideo non mediocri quatiebantur affectu, ita ut ex formidine tremor adprehender et eos, considerantes illud quod scriptum est, quia in locis impiorum ingemescunt iusti. denique uide mihi Petrum amarissime flentem, quod ei error obrepserit et uirtutem suae mentis prolapsione corporeae fragilitatis inflexerit, meritoque a Christo suppresse reprehensum, quod [*]( 1 Luc. 17, 7 6 *Esai. 43,2 9 cf. Eph. 2,14 16 cf. Rom. 7, 23 25 *Prou. 28, 28 26 cf. Luc. 22,61 ) [*]( 3 terrenis] temporalibus /9 8 hii Aft ii av 11 ammirati codd, dignoscitur v 14 ipsis] add. uim Bfiav, at cf. Uerg. Aen. 10,173 cet. nonj add. in BC 15 est om. F 16 auerruncare in mg. av auerrucare BCfi euacuare (in ras. ml) Aa luxurie {J 17 sibi] sub v 18 iis av precesserant {J 20 procliue {l enim et] etenim B/3 21 conditio codd. av propendeat av 25 ingemiscunt A ingemescent B ingemiscent cet. av 26 amarissimum DF 28 supra esse Av suppresse (s. scr. m2 uel supra esse) C, cf. p. 340, 21 )

353
ausus sit usurpare constantiam nec obnoxiam considerarit naturam.