Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Hi ergo, qui intra semet ipsos erant ante discordes, ubi in unum mente et studio conuenerunt, recepta pace, quae fecit utraque unum et inimicitias in carne sua medii parietis destructione dissoluit, admirati sunt uel eum, qui in gradibus suis dinoscitur, uel ho-

mines ita esse copuersos, ut, qui ante diabolo seruiebant, nunc dommo Iesu iusti pietate seruitii mancipati sint. et quia reges sui corporis, in semet ipsis non mediocris laboris experti — neque enim facile atque mediocre est animum uincere, resecare cupiditates, edomare carnis lasciuiam, auerruncare luxufiam, quae repugnabat et Paulo, ut captiuum sibi peccati lege constringeret —, sicut gratiam ip his qui uirtute processerant mirabantur, ita etiam, ne quis relaberetur in uitia de superiore uirtutum deiectus fastigio, commouebantur. procliuis enim et mutabilis in utrumque est humana condicio, ut quocumque intenderit eo propendat et uergat uel ad studia uirtutum uel ad inleccbram delictorum.