Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

transi, recumbe. neque enim mediocris uirtutis est ab improbis ad honesta, a terrenis ad aeterna transire et carnalis uitae consuetudinem commutare omnemque eius abolere usum, nouos mores assumere totumque statum conuersationis ueteris detorquere, meritoque dicitur ei: si transeas per aquam, tecum s u m. cum transeunte est deus, non cum desistente.

Hi ergo, qui intra semet ipsos erant ante discordes, ubi in unum mente et studio conuenerunt, recepta pace, quae fecit utraque unum et inimicitias in carne sua medii parietis destructione dissoluit, admirati sunt uel eum, qui in gradibus suis dinoscitur, uel ho-