Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

tales ergo reges terrae, qui carni imperitarent, congregati sunt, ut in uno essent corde et in uno spiritu, sicut legimus, quia multitudo credentium habebat unam animam et cor unum et non erat in his aliqua separatio. hi sunt qui transierunt in unum non tam locum quam in eundem [*]( 6 cf. Rom. 1,20 10 cf. Ex. 3, 15 14 cf. Ioh. 6, 45 17 *Ps. 47, 5—6 24 *Gen. 23, 6 26 cf. Act. 4, 32 ) [*]( 2 erexertint C sicut] sic Cm2 7 per ea Em2a per eius DEmlF eius per ea av 10 habraam A ysaac CDF 12 in illis sicut DEmlF 15 exequendum CDF 16 firmitate om. DEmlF, add. Em3 degenerarent A 18 transierunt] conuenerunt DF 19 ammirati codd. 20 abrae F 22 nesciuit esse fJ culpa F 24 Het scripsi eth « seth pa heth Fm2 Chet v 25 imperarent (ra in ras. m2) CFml essent in uno BCft 27 hiisfl 2shiifl ii av )

352
affectum atque propositum; probato enim dicitur:

transi, recumbe. neque enim mediocris uirtutis est ab improbis ad honesta, a terrenis ad aeterna transire et carnalis uitae consuetudinem commutare omnemque eius abolere usum, nouos mores assumere totumque statum conuersationis ueteris detorquere, meritoque dicitur ei: si transeas per aquam, tecum s u m. cum transeunte est deus, non cum desistente.

Hi ergo, qui intra semet ipsos erant ante discordes, ubi in unum mente et studio conuenerunt, recepta pace, quae fecit utraque unum et inimicitias in carne sua medii parietis destructione dissoluit, admirati sunt uel eum, qui in gradibus suis dinoscitur, uel ho-