Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

M agnus, inquit, dominus et laudabilis nimis in ciuitate dei nostri, in loco sancto eius. non ergo ubique deus magnus et laudabilis est ? ille quidem ubique magnus et potens est, sed angusta mens non capit magnitudinem diuinae eius potestatis et gratiae. quanto autem magis appropin-

quat deo nostra cognitio, tanto praecellentior eius nobis uidetur esse maiestas. denique Thomas, qui ante dicebat: nisi uidero in manibus eius fixuras clauorum et mittam manum meam in latus eius, non credam, ubi misit digitum suum et euidentia resurrectionis cognouit indicia, admiralls intra se dei gratiam:

dominus, inquit, meus et deus meus. tunc ergo plenissime diuinitatem eius dominationemque confessus est, ubi eum resurrexisse non dubitauit ab inferis. denique in Sion hymnus deum decet et uotum ei soluitur in Hierusalem. quid igitur mirum, si in ciuitate caelesti et in illo superno et aetherio loco potentia eius uehementius praedicatur?