Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
unde respondit ei dominus: generatio nequam et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisilonae prophetae. ad arguendam itaque perfidiam Iudaeorum Ionae exemplum accersitur, eo quod Nineuitae signo crediderunt et praedicationem Ionae, qui fuerat in utero ceti, sequendam putarunt, Iudaei autem nec post resurrectionem domini Iesu crediderunt, qui de corde terrae post triduum resurrexit et uiuit ac regnat per omnia saecula. amen.
Huius titulus est: In finem; filiis Core psalmus Dauid.
Audite haec, onines gentes, auribus perci-[*](1 sqq.] cf. I Cor. 2,1—7 7 cf. Ps. 47,14 12 *Matth. 12,39 15 cf. Ion. 3 )[*]( 1 dkputat BCmlfJ 4 cupiebat B 5 in om. F mistfrio DE ministerio F 6 ideo] add. enim a 7 ennarrent C enarrant F progcnie altera (iav 9 per infirmitatem (Jav 10 querebant fJ repudiabant 0 13 nisi] add. signum Bm2(i 14 arcessitur BCDmlE 15 niniuitae BC{J(av) 17 iesu domini BCft 18 et uiuit — 19 amen om. «, add. Finit (ExplicitC) psalmus XLVII. Inmo mo mo no cipit psalmus XLVIII« Explicit de psalmo XLVII. Incipit de psalmo XLVIII0 )[*](praeseribunt: Psalmi (In psalmum v) XLVIII enarratio av )[*](21 *Ps. 48,1 23 *Ps. 48, 2 )[*](21 Huius — 22 Danid om. (i cuius BC chorae A corae (7 Chore a 23 percite F )
denique eadem serie uocationis etiam in euangelio nos dominus adhortatur dicens:? u eni t e ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde. deinde iugum suum suaue et onus leue esse commemorat, quoniam qui desperauerit medicinam sanus esse non poterit. et . ideo omnibus grata est mansuetudo.quae uulnera interiorum curat animorum.
Uenturus igitur ad aegrotos, uenturu- ut medicus, qui grauia ulcera nostra curaret, medicamenta proponit, ut audiant homines et ad remedium salutis fida sedulitate concurrant. sic illa in euangelio meruit sanitatem, quae profluuio per duodecim annos sanguinis laborabat. audiuit medicum uenisse, festinauit contingere dicens: si tetigero fimbriam eius, salua ero.