Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ideo eam Christus abscondit, ut eam stulti non intellegant, prudentes studiosius quaerant et enarrent in progeniem alteram, quae spiritus foret uirtute perfectior, quoniam generatio superior infirmitate fidei perfectae sapientiae cognoscere sacramenta non potuit et ideo signum quaerebat, ueritatem repudiabat, cum utique non ueritas signi, sed signum ueritatis sit.

unde respondit ei dominus: generatio nequam et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisilonae prophetae. ad arguendam itaque perfidiam Iudaeorum Ionae exemplum accersitur, eo quod Nineuitae signo crediderunt et praedicationem Ionae, qui fuerat in utero ceti, sequendam putarunt, Iudaei autem nec post resurrectionem domini Iesu crediderunt, qui de corde terrae post triduum resurrexit et uiuit ac regnat per omnia saecula. amen.