Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ponite, inquit, corda uestra in uirtute eius, id est ut uirtutem eius intellegatis, e t distribuite gradus eius, ui enarretis in progeniem alteram, quoniam hic est deus noster in aeternum et in saeculum saeculi. ipse reget nos in saecula. βάρεις dicit Graecus, hoc est excelsas et turritas domos.

unde propheta, cum de ciuitate dei et inhabitantibus eam loqueretur, distribuite, inquit, gradus eius, hcc est mansiones eius altas atque sublimes in caelestibus, quo docet ordinem seruandum esse meritorum; unusquisque enim in suo ordine. unde et dominus ire et praeparare ce dicit discipulis mansiones, ut pro suorum ratione meritorum digna unusquisque habitacula consequatur, in quibus requiem illam carpat aeternam.