Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ergo qui Sion circumdederint prudentia sua et complexi fuerint intellectu, ascendentes super turres eius narrant desuper ei, qui non potuerit ascendere in turres eius, quid agendum uel quid cauendum sit. murata est enim ciuitas dei ideoque alibi dicit dominus: ecce ego, Hierusalempinxi muros tuos; distincta est turribus, de quibus insidiator possit, si appropinquare coeperit; deprehendi.

habet ille exercitus suos quibus animas dei obsidere [*](1 cf. Rom. 11, 33 2 cf. I Cor. 13, 12 6 Ps. 47, 13 9 *Cant. 3, 4 15 cf. Act. 7, 22 16 cf. Ex. 24, 15 20 cf. loh. ii, 45 26 *Esai. 49, 16 ) [*](2 sed scripsi et coid.v expectare ABfi ceperint expectareC 3 comprehendent et] comprehendente fJ 5.6 syon coid. 8 speculatorie (-ae a) fla 9 ideo (om. que) (ia dicit in canticis {l eam fJ 10 eam DF 13 misteria AF 15 sequeretur fJ moises A 17 aperta BC ihesu D 18 ihesu ?- 19 ei om. {la significabatur ei v 20 affutura (la, in tng.\' aspiratura a do- cibilesomnes Fml 22 syon codd. 25 sit] add. et B mutatafł 26 hyera- salem B ihernsalem C iernsalem p(v) pincxi C 27 es a )

360
consueuit, admouere machinas, ut possit turres expugnare munitas. sed uos, inquit, praedicate de turribus; est enim in turribus Hierusalem abundantia. praedicate iustitiam, monete custodiam; sapientia enim in exitu canitur et in murorum altissimis praedicatur, et alibi iterum dicit: in

muris tuis constitui custodes diebus ac noctibus, in finem non tacebunt. narrate ergo sine intermissione, sine fine. aduersarius uigilat, circuit et rabie ferina quaerit quos inuenerit deuorare. ideo semper canendus est dominus, qui dentes leonum conterat et ora confringat, ut nobis nocere non possint.