Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

comprehendamus ergo et nos, quantum possumus, interna mysteria ueritatis et scribamus ea atque affigamus ea sensibus nostris uirtutemque caelestis oraculi, quam ut assequeretur Moyses ille peritus in omni sapientia Aegyptiorum in montem ascendit atque in nubem intrauit, ut operta et occulta cognosceret, adhaerente sibi socio Iesu, quia nemo sine uero Iesu potest incerta sapientiae et occulta comprehendere. et ideo in specie Iesu Naue ueri saluatoris ei significabatur adspiratura praesentia, per quem fierent omnes docibiles dei, qui legem aperiret, euangelium reuelaret.

Ergo qui Sion circumdederint prudentia sua et complexi fuerint intellectu, ascendentes super turres eius narrant desuper ei, qui non potuerit ascendere in turres eius, quid agendum uel quid cauendum sit. murata est enim ciuitas dei ideoque alibi dicit dominus: ecce ego, Hierusalempinxi muros tuos; distincta est turribus, de quibus insidiator possit, si appropinquare coeperit; deprehendi.