Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Exultent, inquit, ai.imae confitentes tibi. ipsae sunt filiae Iudaeae illius in qua notus est deus. nam ista Iudaea , quae in carne uel littera, non agnouit dominum; nam si agnouisset, etiam recepisset. sed non agnouit quem non recepit et iudicia eius refugit,

quibus eos non ex patre Abraham, sed ex diaboli semine manare memorabat, quoniam cmne peccatum semen inimici est. confessionis autem filiae peccatum non faciunt, sed obumbrant, et ideo beati quorum tecta sunt peccata..meritoque exultabunt filiae confessionis propter iudicia domini, cum [*]( 2cf. ICor. 1,24. 30 4 cf. Hebr. 1, 3 10 Ps. 47,12 11 Ps. 124,1 18 *Esai. 40, 9 20 cf. Ps. 47,12 21 cf. Ps. 75, 2 cf. Rom. 2, 27—28 24 cf. Ioh. 8, 44 27 Ps. 31,1 ) [*]( 3 diuersuni Bfiav 5 caracterem aD 6 sit om. ABml pater sit Bm2C 10 syon codd. 12 syon aD 14 speculetur Dvnl laetatur b 16 superior omnibus] sUl- arioris illius Non (syon (J Sion a) BfJ et in mg. a 17 quem] add. is [kiv 18 ascende] add. tu Bm2DF 19 syon codd. 21 iudao ABCmlfi i!lius om. {J ista Indaea] istius iudae (indeae Cm2) Bm2C carne] add. est ftv 23 queinj que F 24 habraham A 28 dei B cum] lirct non F )

359
cognouerint iudicia eius et uias eius, quae in hoc saeculo inscrutabilia et inuestigabilia sunt hominibus; sed cum facie ad faciem spectare coeperint ueritatem, tunc quae nunc uidentur inscrutabilia comprehendent et eorum cognitione gaudebunt.