Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

tenebrae pro tempore, mane pro gratia. sed isti expressius secundum euangelium quasi recusso uelamine, Dauid autem sub lege positus et moderationem tenuit debitae cautionis et mysterium non repressit, ut secunda sabbati diem dominicam declararet, quo Iudaeis ordinem numeri putaret esse seruatum et spiritale sacramentum agnosceret reuelatum. audiamus igitur quid dicat qui in secunda sabbati deo psallit.

M agnus, inquit, dominus et laudabilis nimis in ciuitate dei nostri, in loco sancto eius. non ergo ubique deus magnus et laudabilis est ? ille quidem ubique magnus et potens est, sed angusta mens non capit magnitudinem diuinae eius potestatis et gratiae. quanto autem magis appropin-