Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

qui confidunt in domino sicut mons Sion et cetera. ipse dominus Iesus, qui est mons et altitudo ecclesiae suae, quae Christum suum toto speculatur affectu, laetetur fide eius et deuotione quae complacuit deo, quoniam repudiata est infidelis. potest igitur et hoc pie intellegi, quoniam etiam superior omnibus ipse est mons, in quem ascendere iubetur qui fidem praedicat dicente scriptura: in montem excelsum ascende, qui euangelizas Sion.