Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Unde proprie dixit propheta : secundum nomen tuum, deus, ita et laus tua in fines terrae; iustitia tua plena est dextera a t u a. non mirum est, si plenus esi iustitiae dei qui est dextera dei. idem autem est uirtus dei et iustitia dei, ut et secundum id, quod iustitiae dei plenus est, eam [*](1 Ps. 47,10 2 Ioh. 1,14 3cf. ICor. 1,30 7.1 Cor. 3, 16 11 *Luc. 8,46 17 *Esai. 45,13 19 Hab. 3, 3 20 *Phil. 2, 9-11 25 *Ps. 47,11 28 cf. I Cnr. 1,24. 30 ) [*]( 7 abholeri C 8 inhabitat BCftv 10 sancto om. BfJ colligitur BfJ 11 exiisse Ev 12 acerua Bml 13 dei misericordiam (ia 15 ipse uere fiav 16 quem] qui BCmlfi hsdificatorem BC 17 aedificauit BfJ hedificauit C 20 alt. est om. ABml 22 pr. et om. a 27 pr. tua um. fiav alt. est om. DF 28 qui] quod (od in ras. ml) B dextera] uirtus dextera Dm\'?F 29 et om. F id secundum « )

358
iustitiae plenitudinem in eo esse, quam pater habet, noueris et secundum id, quod uirtus et iustitia dei patris et sapientia legitur, nihil in eo diuinae maiestatis intellegas esse diuisum, sed omnia accepisse a patre filium et omnis gloriae paternae filium splendorem esse cognoscas et eius characterem substantiae, qui ita expressit patrem, ut in eo totus sit pater, sicut in patre totus est filius.