Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
S icut audiuimus, ita et uidimus in ciuitate domini uirtutum, in ciuitate dei nostri; deus f undauit eam in aeternum. audiuimus extra ciuitatem, uidimus in ciuitate, cui deus est lumen aeternum, fulget dies sine sole mundan?;, luna non quaeritur; fundamentum eius non temporale, sed aeternum est.
Suscepimus, inquit, deus, misericordiam t u ami n medio t em p lit u i. si ad filium dei dicitur, templum ita intellegimus, secundum quod ipse de corpore suo dixit: ss o 1uite templum hoc, et in triduo resuscitabo i 11 u d. uere templum dei corpus est Christi, in quo est nostrorum purificatio peccatorum. uere templum dei caro illa, in qua nullum
peccati potuit esse contagium, sed ipsa pro delicto mundi totius fuit sacrificium . uere templum dei caro illa , in qua dei imago fulgebat, corporaliter plenitudo diuinitatis habitabat, quoniam ipse Christus est plenitudo. ergo ad ipsum dicitur: suscepimus, deus, misericordiam tuam in medio templi t u i. quod quid est, nisi quod ait: medius uestrum stat quem uos nescitis, hoc est: in medio uestri est et non uidetur? si autem ad patrem refertur, quid est \'in medio templi tui\', nisi quia deus erat in Christo mundum reconcilians sibi? [*](8 *Ps. 47, 9 11 d. Apoc. 21,23 14 . 23 Ps. 47,10 16 *Ioh. 2,19 22 cf. Col. 2, 9 25 *Ioh. 1, 26 28 II Cor. 5,19 ) [*]( 1 chiram B thiram DF chyram E 3 effectum /9 hii /3 ii av 4 coercendam av 5 corruptas (sic) F 11 fulget] add. enim a 15 dicitur dei {J 18 in] iesu per comp. /3 20 potuit peccati fJ esse om. A ipsa] ipso BCml, eras. Cm2, om. (iv pro om. BC delicti Cm2 21 fuit] add. ipsa BCfiv 22 fulgebat] add. et fJav 26 quod quid est om. a medium fJ 26 non scitis DEm2F )
In illo ergo templo suscepimus, inquit, misericordiam tuam, hoc est uerbum quod caro factum est et habitauit in nobis. sicut enim redemptio Christus, ita et misericordia. quae autem maior misericordia quam quod pro nostris flagitiis se praebuit immolandum, ut sanguine suo mundum lauaret, cuius peccatum nullo alio modo potuisset aboleri ? etenim si de sanctis uiris apostolus dixit: templum dei uos estis et spiritus sanctus habitat in uobis, quanto magis carnem domini Iesu templum dei dixerim, qui semper plenus spiritu sancto legitur et ipse testificatur dicens: sentio de me uirtutem exisse, quae uirtus omnium uulnera acerba sanabat!