Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et bene ait spiritum uehementem, naues dicturus. naues autem de corporibus dixit, quae uago diuersarum passionum fluctu mouentur et cito merguntur, nisi habeant gubernatorem. unde et alibi ait:qui descendunt in mare in nauibus.

bene autem nauigant, qui in nauibus Christi crucem sicut arborem praeferunt atque inde explorant flabra uentorum, ut corpora sua dirigant ad sancti spiritus gratiam, in ligno domini tuti atque securi, nec permittunt naues suas uago fluctu errare per maria, sed ad portum salutis et ad consummationem gratiae cursus sui directione contendunt, ut fida statione potiantur, quo dissolutae cursus suos possint in resurrectione reparare, ubi naufragium timere non possint.