Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

sic enim magus adorauit, ut non in lacte matris agnum coqueret, sed quasi deum ueneraretur aeternum. denique ut eum inueniret caelum aspiciebat; non ergo quaerebat in terris quem de caelo fulgens stella monstrabat. ideo eum Maria non parturiuit, sed peperit, quia et dominum et salutare sciebat ex se esse generandum, sicut ipsa testatur dicens: magnificat anima mea dominum et laetatus est spiritus meus in deo salutari mea . ibi ergo dolores sicut parturientis. dolor est ut parturias, dolor est ut enutrias quem in principio debes habere perfectum.

Ideoque plerique grauiter conteruntur, sicut uersiculus significat qui secutus est: in s piritu uehementi conteres naues Thar sis. nam dum ad perfectionem fidei desiderant dei famuli peruenire, commacerant corpus suum castigando seuerius et redigendo in ministerium seruitutis, ne reprobentur qui fuerant iam probati.