Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Conferentes deinde, quanto certamine perueniretur ad finem, quantae contritiones iustorum, quantae sollicitudines, qualis aduersarius, quanta diuturno labore contentio, quantae amaritudines propositi seuerioris, quae uincula continentiae, quae conscientiae uerbera, non mediocriter conturbabantur, ne quis tantis uel laboribus uitae austerioris cederet uel doloribus. sunt enim ibi dolores acerbi et graues, id est in ecclesia, in illa ciuitate regis magni sunt dolores sicut parturientis, donec formetur Christus in nobis.

neque enim sine dolore Paulus erat, cum uideret in Galatis insipientibus doctrinae suae tardiorem profectum, ideoque dicebat: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. testificatur et dominus in euangelio graues esse parturientis dolores, cum dicit: mulier cum parturit tristitiam habet, quia uenit dies eius; cum autem pepererit puerum, iam. non meminit tristitiae propter gaudium, quia natus est homo in hoc mundo.

magnus ergo labor, ut aliquis sibi Christum adquirat, ne sine gubernatore quasi nauis in saeculi istius salo fluctuet. denique apostoli tristes erant, cum se Christus ad patrem rediturum esse memoraret, quod absente rectore destitui se putarent. gaudium Christus est, ipse est et puer, quem parturit [*]( 15 cf. Ps. 47, 3 16 cf. Hier. 22, 23 19 Gal. 4,19 21 *Ioh. 16, 21 27 cf. Toh. 16, 22 ) [*]( 1 ne Crnl considerarit scripsi consideraret Atnla eonsidsrare cet. v 5 ingemit* C gemit (i 8 uires (B. scr. m2 uel uiri) C iure F et in mg. a 9 denique Bav 11 quata (ta s. l.) C diutumo] dicitur E, om. DF, add. in {l 12 propositi seuerioris scripei praepositis (praepositi Am2Cm2av propoaiti a) erroris (terroris fJav) codd. v 14 ibi om. BC 16 aeerui B 17 galathil Afi 22 parit {l 23 puerum om. Ba 25 homo] puer Ba ) [*]( LXIV: Ambros. pari 6. Petschenig). [*]( 23 )

354
qui in utero suae mentis accepit spiritum salutis. qui pepererit et enutrierit exultat, qui parturit quatitur atque compungitur.