Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quid est enim secunda sabbati nisi dominica dies, quae sabbatum sequebatur? dies autem sabbati erat dierum ordine posterior, sanctificatione legis anterior. sed ubi finis legis aduenit, qui est Christus Iesus — finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti — et resurrectione sua sanctificauit octauam, coepit eadem prima esse quae octaua est et octaua quae prima, habens ex numeri ordine praerogatiuam et ex resurrectione domini sanctitatem.

unde et in euangeho legimus δευτερόπρωτον sabbatum, quod Latine dicitur secundoprimum. ubi emm donrnica dies coepit praecellere qua dominus resurrexit, sabbatum quod primum erat secundum haberi coepit a primo; prima enim requies cessauit, secunda successit. unde et ad Hebraeos scribens apostolus ait: postera die ergo restat requies populo dei. festinemus igitur intrare in requiemllam.

Requies ergo uera iam non in operis cessatione, sed in resurrectionis est tempore. ideoque qui sabbati secundum legem sollemnitatem custodiebant, unam sabbati nuncupabant, quasi unum esset sabbatum et non aliud. nos, qui obseruantiam induimus spiritalem et ud similitudinem et requiem dei cupimus nostram formare militiam atque in illa ciuitate caelesti nostrum exhibere ministerium, ubi non est exemplar, non umbra, sed ueritas, primam dicimus sabbati, sicut est scriptum: uespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati.