Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Huius titulus hic est: Psalmus cantici filiis Core, secunda s abb at . boni filii Core et psalmis iam superioribus approbati, eo quod congruis sensibus et cogitationibus ad uirtutum studia conuenientibus in semet ipsis pangerent spiri-

tale psalterium et cognitioni diuinitatis peruigili specula mentis intenti caelestium mysteriorum digni forent haurire secreta. et ideo cum psalmorum ante arcam domini cotidie canendorum munus et officium recepissent, uidentur electi, ut psalmum cantici in secunda sabbati specialiter reciperent concinendum. etenim quibus recte uidebatur esse commissum, ul ascensionem domini ab inferis resurgentis uoce sua psallerent, his utique deferendum fuit, u1 ipsum resurrectionis diem munere suo ministerioque celebrarent. [*]( 1 *Ps. 45,12 4 *Matth. 28, 20 ) [*]( 5 sum om. A consumationem A 6 cui] add. est BOfJav, cf. Explan. ps. 37, cap. 59 extr. 7 amen om. BF, add. Explicit psalmus (de psalmo C) XLV. mo to Incipit psalmus (titulus psalmi C) XL VII « Explicat de psalmo XLV (sexto Eml). mo mo Incipit de psalmo XLVIIa ) [*](praescribunt: Psalmi (In psalmum v) XLVII enarratio av ) [*]( 9 Ps. 47, 1 ) [*]( 9 cuius fJ tytulus Fest] et B 10 chorebisACfi 11 eo om. fJ congruis] et in grauibus fJ 13 peruigili a peruigiles ACv peruigilis BE pemigilibus DF speculo A speculamentis (sic) ft 14 misteriorum ACF 15 archam Cfi dei f) cottidie ABm20 )

347

quid est enim secunda sabbati nisi dominica dies, quae sabbatum sequebatur? dies autem sabbati erat dierum ordine posterior, sanctificatione legis anterior. sed ubi finis legis aduenit, qui est Christus Iesus — finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti — et resurrectione sua sanctificauit octauam, coepit eadem prima esse quae octaua est et octaua quae prima, habens ex numeri ordine praerogatiuam et ex resurrectione domini sanctitatem.

unde et in euangeho legimus δευτερόπρωτον sabbatum, quod Latine dicitur secundoprimum. ubi emm donrnica dies coepit praecellere qua dominus resurrexit, sabbatum quod primum erat secundum haberi coepit a primo; prima enim requies cessauit, secunda successit. unde et ad Hebraeos scribens apostolus ait: postera die ergo restat requies populo dei. festinemus igitur intrare in requiemllam.