Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

nobis ergo refugium factus es et nostrum refugium et uirtus, qui sumus ex populis nationum. Iudaei te negauerunt, Iudaei non receperunt et ideo es conuersus ad gentes, uocasti nos et refugium factus es nostrum et uirtus es nobis. uis scire, quam de nobis qui sumus ex gentibus dictum sit? crux domini Iudaeis offendiculum, Graecis stultitia, nobis autem uirtus dei atque sapientia est, et infra: ex ipso autem uos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a deo.