Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Deus noster r ef ugium et uirtus. quid est anoster\'? hoc est: eorom qui in te credimus. sic et alibi: d 0mine, refugium factus es nobis; \'nobis\', inquit, credentibus. non incredulis, nobis quaerentibus, non refugientibus ueritatem. ille enim hoc potest dicere, qui in solius dei praesidio suae constituit\' spem salutis.

nobis ergo refugium factus es et nostrum refugium et uirtus, qui sumus ex populis nationum. Iudaei te negauerunt, Iudaei non receperunt et ideo es conuersus ad gentes, uocasti nos et refugium factus es nostrum et uirtus es nobis. uis scire, quam de nobis qui sumus ex gentibus dictum sit? crux domini Iudaeis offendiculum, Graecis stultitia, nobis autem uirtus dei atque sapientia est, et infra: ex ipso autem uos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a deo.

utique Paulus non de Iudaeis nec de gentibus dixit, sed de his qui conuersi ad dominum Iesum suae praedicarent salutis auctorem. confugisti ergo ad Christum: non deseras fundamentum, confirmatorem tuum non derelinquas, ut te qui suscepit ipse tueatur et mercem suam pius animarum nostrarum negotiator agnoscat.