Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

diabolus, Christus recedit, quomodo recessit a Iuda, postquam se diabolus in. cor eius inmersit, ettuergodic: ab occultis meis munda , domine, ne diabolus insidietur in occultis, sicut leo in cubili suo. quodsi Christi occulta pie fideliterque seruaueris, insidiandi diabolo locus esse non poterit. ideoque in psalmo nono Dauid de occultis scribens domini sacramentis, quod est conuersio peccatorum, uocatio gentium, dei regnum, praeparatio cordis, iudicium pauperum, refectio inopum, ante de occultis pectoris tui

atque secretis exterminandum aduersarium dicit, ne sedeat in occultis interficere cupiens innocentem . ideoque tibi dicitur : intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora [*]( 3 Ioh. 15, 3 12 *Prou. 20, 5 14 *Deut. 15, 9 16 *Matth. 9r 4 17 ci. Ps. 106,20 18 cf. Rom. 10, 8 19 . 23 cf. Ps. 9, 30 (10, 9) 21 cf. Luc. 22,3 - 22 *Ps. 18,13 29 cf. Ps. 9; 29 (10, 8) 31 Matth. 6, 6 ) [*]( 8 nostra nobis JP 4 loquutus B 8 qui BCfi 11 amaritudinem (lav. 16 dicit av _18 ut non F est non pena p(av) 22 corde F 30 occultis] add. ut av 31 in om. jP cluso A hostio ACml )

333
patrem tuum in abscondito. illo tua descendat oratio, ubi eam audiat qui scrutatur abscondita, ibi tuam patientiam deprehendat uel tegendae iniuriae uel iactantiae declinandae; occultat enim sapiens iniuriam suam. ibi est latibulum sapientiae; p osuit enim tenebras latibulum suum; quaerent me mali et non inuenient.