Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et quia de abscondito tempestatis et de aqua contradictionis ductus est sermo, omnia nobis factum est dei uerbum. caro factum est, ut carnem seruaret, aqua factum est, ut aquam contradictionis sua gratia temperaret et amaritudines impietatis auferret. ideoque scriptum est: aqua alta uerbum in corde uiri; alibi \'uerbum\', alibi iterum \'consilium\';

ibi enim bonum consilium ubi bonum est dei uerbum. et ideo tibi lex dicit: attende tibi, ne fiat tibi uerbum malum in corde tuo, et dicat Iesus:. quid cogitat mala in cordibus uestris? misit enim deus uerbum suum, ut sanaret hominem, non ut perderet. hoc uerbum medicina, non poena est. hoc uerbum in corde tuo et in ore sit tuo, hoc uerbum sit in occultis, ubi dia bolus insidiatur; intret uerbum, exeat diabolus. nam si inrepserit

diabolus, Christus recedit, quomodo recessit a Iuda, postquam se diabolus in. cor eius inmersit, ettuergodic: ab occultis meis munda , domine, ne diabolus insidietur in occultis, sicut leo in cubili suo. quodsi Christi occulta pie fideliterque seruaueris, insidiandi diabolo locus esse non poterit. ideoque in psalmo nono Dauid de occultis scribens domini sacramentis, quod est conuersio peccatorum, uocatio gentium, dei regnum, praeparatio cordis, iudicium pauperum, refectio inopum, ante de occultis pectoris tui

atque secretis exterminandum aduersarium dicit, ne sedeat in occultis interficere cupiens innocentem . ideoque tibi dicitur : intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora [*]( 3 Ioh. 15, 3 12 *Prou. 20, 5 14 *Deut. 15, 9 16 *Matth. 9r 4 17 ci. Ps. 106,20 18 cf. Rom. 10, 8 19 . 23 cf. Ps. 9, 30 (10, 9) 21 cf. Luc. 22,3 - 22 *Ps. 18,13 29 cf. Ps. 9; 29 (10, 8) 31 Matth. 6, 6 ) [*]( 8 nostra nobis JP 4 loquutus B 8 qui BCfi 11 amaritudinem (lav. 16 dicit av _18 ut non F est non pena p(av) 22 corde F 30 occultis] add. ut av 31 in om. jP cluso A hostio ACml )

333
patrem tuum in abscondito. illo tua descendat oratio, ubi eam audiat qui scrutatur abscondita, ibi tuam patientiam deprehendat uel tegendae iniuriae uel iactantiae declinandae; occultat enim sapiens iniuriam suam. ibi est latibulum sapientiae; p osuit enim tenebras latibulum suum; quaerent me mali et non inuenient.