Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

tunc tempestas in abscondito, tunc aqua [*]( 1 cf. Mal. 4, 2 5 cf. Ioh. 1, 9 cf. Matth. 3,17 8 Ioh. 10, 30 12 cf. Matth. 17, 9 15 *Ps. 18, 13 17 *Prou. 5,15 .16 20 *Prou. 3, 10 21 *Ps. 80, 8 25 cf. II Cor. 7, 5 ) [*](3 nostris a 5 lumerx uerum (i et om. {l 6complacitum {l 7 pr. quidquid v, alt. quidquid Bv 9 non — sumus om. a elyae C eliae E (v) 10 esse consortium ullum diuinae gloriae {l 14 mundabat BC 17 misteria ADF nasis tuis {lav 18 et in] inque BCfi 22 te et] te Bv 24 peccatorum Afia 26 amaritimi BCml amarissimi Cm2v sali scripsi salis codd. av, cf. p. 335,19 et Expl. ps. 47, cap. 10 sub tin. 28 placitantur {J )

332
contradictionis, quae solo potest Christi sermone sedari, quo peccata nobis nostra dimittit, secundum quod ipse dignatus est dicere: iam uos mundi estis propter-sermonem quem locutus sum uobis. loquere, domine Iesu: uerbum tuum medicina est, uerbum tuum lumen est, uerbum tuum nostrae conluuionis ablutio est, uerbum tuum fons est; tu loqueris et culpa lauatur.

Et quia de abscondito tempestatis et de aqua contradictionis ductus est sermo, omnia nobis factum est dei uerbum. caro factum est, ut carnem seruaret, aqua factum est, ut aquam contradictionis sua gratia temperaret et amaritudines impietatis auferret. ideoque scriptum est: aqua alta uerbum in corde uiri; alibi \'uerbum\', alibi iterum \'consilium\';

ibi enim bonum consilium ubi bonum est dei uerbum. et ideo tibi lex dicit: attende tibi, ne fiat tibi uerbum malum in corde tuo, et dicat Iesus:. quid cogitat mala in cordibus uestris? misit enim deus uerbum suum, ut sanaret hominem, non ut perderet. hoc uerbum medicina, non poena est. hoc uerbum in corde tuo et in ore sit tuo, hoc uerbum sit in occultis, ubi dia bolus insidiatur; intret uerbum, exeat diabolus. nam si inrepserit

diabolus, Christus recedit, quomodo recessit a Iuda, postquam se diabolus in. cor eius inmersit, ettuergodic: ab occultis meis munda , domine, ne diabolus insidietur in occultis, sicut leo in cubili suo. quodsi Christi occulta pie fideliterque seruaueris, insidiandi diabolo locus esse non poterit. ideoque in psalmo nono Dauid de occultis scribens domini sacramentis, quod est conuersio peccatorum, uocatio gentium, dei regnum, praeparatio cordis, iudicium pauperum, refectio inopum, ante de occultis pectoris tui