Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Exaltabor inter gentes et exaltabor in terra. erat sublimis dominus in excelsis, id est in angelis et archangelis, in patriarchis et prophetis, qui de illo sublimia sentiebant nec eum terrenis imaginibus et simulacris scrupeis conferebant, sed non erat sublimis in populis nationum, qui deum suum in antris et spelaeorum habitaculis requirere uidebantur. denique reprehenditur Magdalena, quae Christum quasi mortuum flebat et quasi sepultum quaerebat in tumulo.

unde dicit ad eam Chnstus: Maria, quid ploras? quem quaeris? numquid eum qui posset auferri ? audiuit uocem et recognouit eum et uolebat contingere et ait dominus: noli me tangere quem putas mortuum; ad patrem uado. miraris, quod in tumulo non inuenisti quem caelestia praestolantur ? aut forte reprehenditur, quia Christum nisi fides perfecta non tangit, sicut haemorrousa plena eum tetigit fide. unde ait dominus: tetigit me aliquis; sentio de me uirtutem exisse.

quo dicto agnouit in se illa, quod exeunte fuerat uirtute curata, et statim confessa est sui conscia, quod dominum ipsa tetigisset. unde dominus ait: fides tua te saluam fecit; uade in pace. exaltatus autem in terra dominus est, secundum quod ipse ait: cum exaltatus fuero, omnia traham ad me ipsum, uel quod facta est uoluntas eius sicut in caelo et in terra. [*]( 6 *Ex. 5, 1 8 *Ps. 45, 11 16 *loh. 20, 15 18 *Ioh. 20, 17 22 *Luc. 8, 46 26 *Luc. 8,48 27 *Ioh. 12, 32 29 cf. Matth. 6, 10 ) [*]( 1 epistola codd. av 2 sua om. F ioannes BE 4 numerum iubebat F 10 et om. BfJ senserunt. fJ 11 sculptis Cm2 12suumcm. F 13atriis codd. 17 qui] quis Cm2 auferre Cm2 21 emmorreusa A emmoreusa BC emorousa fJ haemorrhousa a haemorrhoissa v 22 dominus ait v 23 sentio] add. enim a uirtutem de me fJ 24 quod] que F 25 sui] sibi a conscientia F 28 exaltatus] add. a terra Bb; cf. Expos. ps. 118, tractal. 12, cap. 22 )

346