Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

S us ceptor noster deus I acob. imitemur ergo patriarcham Iacob, odorem eius, uirtutem eius, laborem eius. sicut enim Abrahae opera facere debemus, ut filii eius appellari iure mereamur, ita etiam exercitia atque certamina sancti Iacob subire debemus, ut deus Iacob deus noster esse credatur. nam si opera Iacob uel, quia illum aequare non possumus, studia operis eius ac fidei non agnoscat in nobis, quomodo quasi deus Iacob nos iuuare dignabitur?

Cum haec dicit, ecce per spiritum sanctum praesens imago ei infusa est futurorum et uidens ex graui perturbatione bellorum pacem toto orbe diffusam in aduentu domini salutaris clamat ad uniuersos dicens: uenite et uidete opera domini, quae posuit prodigia super terram. \'uenite\' ad congregationem spectat, \'uidete\' ad intentionem et cognoscendae studium ueritatis. uidete, inquit, opera domini plena miraculis, in quibus magnarum sunt signa uirtutum. denique xeQara Graece admiranda dicuntur Latine. non ergo quasi prodigialis horroris accipias opera domini, sed quasi plena admirationis. praeclare \'posuit super terram\', id est in terram.