Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

regnum autem peccati mortis est regnum, quod diu toto orbe praeualuit. unde et apostolus ait: sed regnauit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae, qui est forma futuri. uenit ueritas, figura cessauit; uenit uita, regnum mortis euanuit; uenit remissio peccatorum et peccati uincla resoluta sunt. ante etiam leuiora delicta mortis nexibus stringebantur, post aduentum autem domini salutaris etiam giauiora flagitia sunt remissa.

inclinata sunt ergo regna spintahum nequitiarum quae sunt in caelestibus, quia cultus simulacrorum et inlecebra peccati coepit inminui euangelicae praedicatione doctrinae. inclinata est perfidia, postea quam fides coepit in nationum regnare pectoribus. inclinantur regna peccati, cum legitur: non regnet peccatum in uestro mortali corpore. inclinauit omnia regna perfidiae uoce sua dominus dicens: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam.

Hanc uocem dedit altissimus et omnes secuti sunt populi nationum, dura peccati regna fugientes et perpetuae mortis atrocitatem atque intolerabilem flagitiorum omnium seruitutem, cum polliceretur fessis requiem, captiuis remissionem, seruientibus libertatem et decusso iugo ferreo Babylonii regis iugum suum suaue ceruicibus fidelium subrogaret, ne uacua colla gentilium rursus inimicus catenis suae iniquitatis adstringeret. Christus enim quos alligat liberat et quos adstringit absoluit.