Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

unde et apostolus ait: nox praecessit, dies appropinquauit. euigilauimus igitur, iam non dormiamus; uestem lucis induimus, non in amictus tenebrosae conuersationis atque exuuias reuertamur; comessationibus atque deliciis, quae nocturni sunt temporis, uale diximus, sobrietatem elegimus, cuius gratia Iacob primatus quos non habebat inuenit.

In aliis quoque codicibus inuenitur: adiuuat eam deus uultu. quid hoc quoque significet, ipse propheta nos doceat; namque ipse in posterioribus dixit: ostende faciem tuam, et salui erimus. aspectus ergo dei salus nostra est atque in eius uultu nostrum est adiumentum. in quo quanta uis sit, diuina scriptura declarat, quae non otiose adtexuit, quod respexit deus super muneraAbel, super Cain autem non respexit;

et ideo contristatus e?t Cain, quod sacrificium suum deo displicuisse cognouit, placuisse germani. unde et illud, quod hodie in psalmi responsorio decantatum est, plurimum nostrae conducit asseitioni: expectans expectaui dominum, et respexit m e. quem dominus respicit saluat. denique in domini passione cum titubaret Petrus sermone, non mente -licet ipse Petri sermo titubantif1 fidelior sit quam doctrina multorum —, respexit eum Christus et Petrus fleuit, quo proprium lauit errorem. ita quem uoce uisus est denegare, lacrimis fatebatur.