Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sequitur: adiuuabit eam deus diluculo, quo significatur, quia resurrectio matutina adiumentorum nobis caelestium subsidia confert, quae noctem reppulit, diem refudit dicente scriptura surge qui dormis et exurge a mortuis, (31 inlucescet tibi Christus. uide autem mysterium. uespere passus est Christus; ideo et secundum legem ad uesperam agnus occiditui. mane resurrexit; sic enim scriptum est: una autem sabbati uenit Maria Magdalene prima luce ad monumentum, cum adhuc esset obscurum, et uidit lapidem amotum ab ostio.

ad uesperam mundi occiditur deficiente iam luce, quia in tenebris erat hic totus mundus et maioribus fuisset tenebrarum squaloribus inuolutus, nisi Christus nobis e caelo lux aeterna uenisset innocentiae tempora generi refusurus humano. passus est ergo dominus Iesus et sanguine suo nostra peccata donauit, lux refulsit consoientiae [*](1 *Ps. 138, 18 3 cf. Gen. 3, 8 cf. Act. 7, 00 Ó *Zach. 9, 14 7 Matth. 23, 38 12 . 13 Ps. 45,6 16 *Eph. 5, 14 18 cf. Deut. 16, 6 19 *Ioh. 20, 1 23 cf. Matth. 27, 45 ) [*]( 1 et surrexi a exurrexi fta 4 martirio DF 5 scribtum Aml ambulabit (xCOQevoezai) scripsi ambulauit codd. av 6 mdignatioms fiav (dvcsiXrjg) 7 est s. l. A 8 relinquetur (i 9 derelinquit BmlFml deus F sequuta Ba sequta C sinagogam ADF 10 subpremum a suppremum fJ 13 adiuuauit BC 15 repulit BCav 17 inlucescit Bml inluscesset C misterium AF 20 magdalena p 22 uidet B 24 et om. BC 25 uenisset et fJ 26 tempora] add. daret fJ resurrecturus 0 est om. BCft 27 donauit et fJ ) [*](22* )

340
purioris et dies resplenduit gratiae spiritalis;

unde et apostolus ait: nox praecessit, dies appropinquauit. euigilauimus igitur, iam non dormiamus; uestem lucis induimus, non in amictus tenebrosae conuersationis atque exuuias reuertamur; comessationibus atque deliciis, quae nocturni sunt temporis, uale diximus, sobrietatem elegimus, cuius gratia Iacob primatus quos non habebat inuenit.