Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

in hac fortitudine filii dei conturbati sunt montes, cum diabolus et ministri eius uiderent mortuos resurgentes. isti sunt montes qui turbantur, illi montes qui transferuntur in paradisum, quibus dicitur: hodie mecum eris in paradiso, et alius, cui dicitur: s i uolo eum manere donec ueniam, quid ad te? tu me sequere, et Henoch qui raptus est, ne malitia saeculi mutaretur.