Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sonuerunt ergo aquae, id est inmundi spiritus, cum turbarentur uidentes opera dei, in domini salutaris aduentu appropinquare sibi iudicium pertimescentes. sonuerunt et turbatae sunt aquae in domini passione. unde et dictum est: quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania?

et alibi scnptura dicit: pernt memoria eorum cum strepitu. diabolus sonum quaerit, Christus silentium. denique sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum, et alibi: non clamabit neque contendet nec quisquam audiet in platea uocem eius, donec eiciat in uiotoria iudic.i u m. quae est ista nisi de serpente uictoria?

in hac fortitudine filii dei conturbati sunt montes, cum diabolus et ministri eius uiderent mortuos resurgentes. isti sunt montes qui turbantur, illi montes qui transferuntur in paradisum, quibus dicitur: hodie mecum eris in paradiso, et alius, cui dicitur: s i uolo eum manere donec ueniam, quid ad te? tu me sequere, et Henoch qui raptus est, ne malitia saeculi mutaretur.