Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

denique ubi legio daemoniorum petiit et accepit potestatem, ut introiret in porcos, et magno impetu se praecipitauit in mare et aquae illae gregis sui praecipitatione turbatae sunt. alibi quoque idem Dauid.propheta sic posuit: uiderunt te aquae, deus, uiderunt te aquae et timuerunt, hoc est bonae uirtutes, quae uerbi caelestis cognitione sunt placidae, non sonitu et fragore terribiles. de malis autem uirtutibus quid dicit? et conturbatae sunt abyssi;