Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sunt etiam qui ita distingunt: e t tran.s f erentur montes, ut sequatur: in cor dibus maris sonuerunt et tu atae sunt aquae eius, conturbati sunt montes in f ortitudine eius. non bonae aquae, quae sonant atque turbantur, et potum praebere non possunt; meliores sunt quae pertranseunt, sicut scriptum est: inter medios montes pertransibunt aquae et potabunt omnes bestiae agri, suscipient onagri in sitim suam.

denique ubi legio daemoniorum petiit et accepit potestatem, ut introiret in porcos, et magno impetu se praecipitauit in mare et aquae illae gregis sui praecipitatione turbatae sunt. alibi quoque idem Dauid.propheta sic posuit: uiderunt te aquae, deus, uiderunt te aquae et timuerunt, hoc est bonae uirtutes, quae uerbi caelestis cognitione sunt placidae, non sonitu et fragore terribiles. de malis autem uirtutibus quid dicit? et conturbatae sunt abyssi;

multitudo sonitus aquarum. abyssi deum non uident et ideo turbatiombus semper obnoxiae sunt. et exposuit quid essent abyssi: multitudo, inquit, sonitus aquarum. nam et bestia illa antichristus ex abysso ascendit, ut aduersus Heliam atque Henpch atque Iohannem, qui propter testimonium domini Iesu terris sunt redditi, [*]( 4 *I Cor. 13, 2 . 3 7 Ps. 45, 3-4 12 *Ps. 103, 10-11 15 cf. Luc. 8,30—33 18 Ps. 76,17 21 *Ps. 76,17—18 24 Ps. 7G, 18 25 cf. Apoc. 13 ) [*]( 1 . 3 synapis DF 1 huic om. DF 2 possit DF 4 et si BC 5 transferram F autem om. Bfia 7 distinguunt Bav 12 sunt om. F 16 et (post porcos) om. av praecitauit D 17 suis A suum (= porcorum) coni.. b; at sui idem est ac legionis daemoniorum, quia grex ille iam non erat porcorum sed daemoniorutn; cf. cap. 11 init. 16 init. 22 turbatae f3 abbyssi C abissi DF (passim per i) 24 obnixie F et om. F 25 sonitus inquit F 26 ascendet Aml elyam C helyam D eliam E(v) atque Henoch om. AB enoch Cm2p(av) atque Iohannem om. Cfia (cf. loh. 21, 20-22) ioannem B 27 ihesu DF terre fl )

337
proeliaretur, ut legimus in Iohannis Apocalypsi. cui datum est os loquendi magna, ut aduersus deum plena furoris conuicia et sacrilegii personaret.