Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sunt etiam qui ita distingunt: e t tran.s f erentur montes, ut sequatur: in cor dibus maris sonuerunt et tu atae sunt aquae eius, conturbati sunt montes in f ortitudine eius. non bonae aquae, quae sonant atque turbantur, et potum praebere non possunt; meliores sunt quae pertranseunt, sicut scriptum est: inter medios montes pertransibunt aquae et potabunt omnes bestiae agri, suscipient onagri in sitim suam.

denique ubi legio daemoniorum petiit et accepit potestatem, ut introiret in porcos, et magno impetu se praecipitauit in mare et aquae illae gregis sui praecipitatione turbatae sunt. alibi quoque idem Dauid.propheta sic posuit: uiderunt te aquae, deus, uiderunt te aquae et timuerunt, hoc est bonae uirtutes, quae uerbi caelestis cognitione sunt placidae, non sonitu et fragore terribiles. de malis autem uirtutibus quid dicit? et conturbatae sunt abyssi;