Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Symmachus autem pro tribulatione afflictatioiiem posuit. siue tamen afflictio sit siue tribulatio, opus est ut nos maneamus in domino nec ab eodem recedamus, quoniam praesule domino et assistente nobis omne certamen fortiter possumus sustinere. si: autem dominum neglegamus et longe nos faciamus a domiRo/facimusnobisadnersariumfortiorem.

EXPLANATIO PSALMI XLV.

Titulus psalmi huius ita inscribitur: In finem; pro filiis Core, pro occultis p s almus ipsi t) auid. quid est \'pro occultis\'? occultorum habuisse se cognitionem per reuelationem domini Iesu in quinquagesimo quoque psalmo sanctus propheta commemorat dicens: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. quae autem illa sint occulta, in euangelio sancto docemur dicente dei filio, quod mysteria sapientiae abscondita sint sapientibus et paruulis reuelata.