Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

uocaui donnnum et exaudiuit me in latitudinem. dilatauit sancto apostolo Paulo, quando ei oculorum lumen eripuit; ita enim confessus est ChristUm quem negabat antea. ideo uas electionis esse promeruit. denique ut scias, quia dilatauit Paulo dominus Iesus, audi ipsum apostolum dicentem: os nostrum patet ad uos o Corinthii, cor no-strum dilatatum est. aperi ergo os, confitere Christum, quia plenitudo -est; ubi plenitudo, ibi etiam latitudo. et quasi bonus magister, qui discipulos habere optaret aequales, nos quoque hortatus est ut dilataremur, dicens: dilatamini et uos.

Cum autem deus alicubi in tribulatione dilatat, tunc fiet latitudo cordis sicut harena maris innumerabilis. quae sit ista latitudo, audi dicentem sanctum Salomonem, ut acciperet sapientiam a deo. non diuitias, non nobilitatem, non potestatem, sed sapientiam postulauit et in illa omnia quae.