Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

si enim est inopia cui patet regnum caelorum, recte isti inopiam suam diuinis excidisse sensibus arbitrabantur, qui animam suam humiliatam in puluerem deplorabant et uentrem suum in terra haerere dicebant; qui autem in terra haerent, uidentur diuina benedictione priuari. quae sit ergo ista inopia, audi: beati enim pauperes spiritu, ipsorum enim est regnum caelorum.

si ergo beata paupertas est cui patet caelum, terrenas istas diuitias neglegamus, corporalem redundantiam declinemus. sequamur gesta apostolorum, ante quorum pedes unusquisque quod habebat pecuniae ex suorum agrorum pretio conferebat, ut pauperibus dispensaretur.

istam ergo inopiam euangelicam hi sancti uiri multo ante exercere coeperant et ideo dicebant: obliuisceris inopiam nostram? tale est hoc quale illud apostolicum: ecce nos [*](2 cf. Col. 2, 9 6 Aquilas Ps. 43, 25 8 *Ex. 33, 13 10 *Ps. 43, 25 17 cf. Ps. 43, 26 20 *Matth. 5, 3 23 cf. Act. 4, 34-35 27 Ps. 43, 25 28 Matth. 19, 27 ) [*]( 3 cristo F 4 nobis regnum (t 6 aquila Cm2fJ(av) abscondes C 13 deo ncstro et om. (ia conqueritur fia 14 est] est ista BC ista est pab 15 consuerit F pater B 16 caelomm] add. tradidit Bm2Cml 17 puluere BCfiav (elg XoiW) 19 protectione fiav 20 ipsorum enim} quoaiam ipsorum ft 21 paupertas beata F 23 gesta] uestigia fJav 24 peccuniae C ex] et ft 25 predo DEFml precium Fm2 ista — inopia euangelica B{J 26 hi a hii codd. hic v 28 relinquimus CmlFml )

328
reliquimus omnia etsecutisumuste. bona ergo paupertas quae a pietate procedit et uirtutum exercitatione suscipitur.

Nec solum inopiam, sed etiam tribulationem suam in obliuionem deo uenisse deplorant. bonae sunt et tribulationes quae sunt propriae iustorum, qui non pro meritis suis, sed pro pietate eas sustinent, ih quibus iusttis non atteritur, sed dilatatur, sicut sanctus propheta declarat dicens; Ln. tribulatione d.i 1 a:t a-stimihi, et ipse dominus Iesus ait: in tribulatione in-

uocaui donnnum et exaudiuit me in latitudinem. dilatauit sancto apostolo Paulo, quando ei oculorum lumen eripuit; ita enim confessus est ChristUm quem negabat antea. ideo uas electionis esse promeruit. denique ut scias, quia dilatauit Paulo dominus Iesus, audi ipsum apostolum dicentem: os nostrum patet ad uos o Corinthii, cor no-strum dilatatum est. aperi ergo os, confitere Christum, quia plenitudo -est; ubi plenitudo, ibi etiam latitudo. et quasi bonus magister, qui discipulos habere optaret aequales, nos quoque hortatus est ut dilataremur, dicens: dilatamini et uos.