Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Audis quaedam dei membra; cognosce uirtutes: manus quippe eius plenitudo bonitatis est, facies eius inluminatio mentis est. et ideo semper ab eo speremus, in ipsum. uota nostra et omnia studia. dirigamus nec desperemus. etsi corporaliter eum uidere non possumus. neque enim desperauit Moyses, cui dictum est: non potes uidere faciem meam; non enim uidebit faciem meam homo et uiuet, et addidit: ecce locus apud me, stabis in petra; et cum transierit gloria mea, ponam te in cauernam petrae et operiam te manu mea, donec transeam; et tollam manum meam et uidebis posteriora mea, faciem autem meam uidere non 2 poteris. non ergo uidetur ab homine facies dei. est tamen locus in quo fide se monstret homini deus. est hie locus apud deum et ideo si steterimus in petra, id\' est in carnis istius conscientia et fidei firmitate, etsi plenitudinem eius uidere non possumus, tamen [*]( 3 *Ps. 103,27—30 13 *Ioh. 4, 34 21*Ex.33,20 23 *Ex. 33,21—23 ) [*]( 1 domine del. B 2 nec i3 subsistere av abstinere A obsistere BC absistere 0 7 te autem BC 9 conuerterentnr Dml 15 dei om. {l 16 audi DF 19 dirigamus] add. qui « 23 aput C 24 canerna F 31 firmitate] summitate Fml )

327
quantum possumus quasi reliquias eius luminis hauriemus. neque enim Moyses totam diuinitatis eius plenitudinem uidit quae habitat in Christo corporaliter, sed uidit posteriora Christi, uidit splendorem eius ut homo, uidit eius gloriam passionis per quam regnum nobis caeleste reserauit.