Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos, afflixisti populos et e xpuli sti eos. scimus quidem quod multas gentes eradicauerit dominus et euerterit, ut possessionem sibi Iudaeorum populus inueniret, quarum gentium terras Abrahae semini daturum se dominus declarauit. sed cum psalmus iste euangelium domini et tempora aduentus eius annuntiet, non mihi uidetur quae superius a Iudaeis gesta sunt

recensere, sed quae futura signare, quemadmodum crediturus esset populus nationum. confirmat igitur fidem ecclesiae, antequam nuntiet, et uictorias pietatis eius enumerat, quae non in brachio neque in gladio suo feras expulit gentes et non certamine bellico turmas fugauit hostiles, sed mansuetudine ac fide terras inimicorum sine ullo cruore possedit; fides enim sola pugnauit. et ideo triumphos

meruit quos non reuocaret perfidia, sed augeret, quia persecutionibus suis non uincitur ecclesia domini, sed probatur. quae sunt igitur istae gentes, quas uioerit ecclesia, cognoscamus. uetera dico uocabula, sed mysteria noua: Chananaei sunt, Chettaei et Amorraei, Pherezaei uel ceteri quorum infra uocabula digeremus. haec autem

populorum sunt nomina, sed passionum infirmitates et humanorum incentiua et obprobria peccatorum. quod primum est igitur, homo in Christo ipse se domuit et ipse se uicit, ut sibi uiueret; sibi enim uiuit qui deo uiuit, ut uitam Christi uiuat aeternam. non ergo pugnauit militaribus armis et ferreis telis populus ecclesiae, -sicut pugnauit populus Iudaeorum. ille in figura pugnauit, nos pugnamus in spiritu; ille aduersum alienigenas pugnauit, nos ipsi bellum habemus in nobis et ideo prius nobis uincendae sunt proprii corporis passiones.